Ausonius, cuius ferulam nunc sceptra uerentur,
Paganum Medulis iubeo saluere Theonem.
Quid geris extremis positus telluris in oris,
Cultor harenarum uates, cui litus arandum
5
Oceani finem iuxta solemque cadentem,
Vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
Et tingit piceo lacrimosa colonica fumo?
Quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo -
Musae non Helicone satae nec fonte caballi,
10
Sed quae facundo de pectore Clementini
Inspirant uacuos aliena mente poetas,
Iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
Qui te securo possit proscindere risu?
Haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
15
Tu recita, et uere poterunt tua dicta uideri.
Quam tamen exerces Medulorum in litore uitam?
Mercatusne agitas, leuiore nomismate captans
Insanis quod mox pretiis grauis auctio uendat?
Albentis seui globulos et pinguia cerae
20
Pondera Naryciamque picem scissamque papyrum
Fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?
An maiora gerens tota regione uagantes
Persequeris fures, qui te postrema timentes
In partem praedamque uocent? tu mitis et osor
25
Sanguinis humani condonas crimina nummis
Erroremque uocas pretiumque imponis abactis
Bubus et in partem scelerum de iudice transis?
An cum fratre uagos dumeta per auia ceruos
Circumdas maculis et multa indagine pinnae?
30
Aut spumantis apri cursum clamoribus urges
Subsidisque ferum? moneo tamen usque recuses
Stringere fulmineo uenabula comminus hosti.
Exemplum de fratre time, qui ueste reducta
Ostentat foedas prope turpia membra lacunas
35
Perfossasque nates uicino podice nudat;
Inde ostentator uolitat, mirentur ut ipsum
Gedippa Vrsinusque suus prolesque Iouini
Taurinusque ipsum priscis heroibus aequans,
Qualis in Olenio uictor Calydonius apro
40
Aut Cromyoneo pubes fuit Attica monstro.
Sed tu parce feris uenatibus et fuge nota
Crimina siluarum, ne sis Cinyreia proles
Accedasque iterum Veneri plorandus Adonis.
Sic certe crinem flauus niueusque lacertos
45
Caesariem rutilam per candida colla refundis;
Pectore sic tenero, plana sic iunceus aluo,
Per teretes feminum gyros surasque nitentes
Descendis, talos a uertice pulcher ad imos;
Qualis floricoma quondam populator in Aetna
50
Virgineas inter choreas Deoida raptam
Sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus.
An, quia uenatus ob tanta pericula uitas,
Piscandi traheris studio? nam tota supellex
Dumnotoni tales solita est ostendere gazas,
55
Nodosas uestes animantum Nerinorum
Et iacula et fundas et nomina bellica lini
Colaque et insutos terrenis uermibus hamos.
His opibus confise tumes? domus omnis abundat
Litoreis diues spoliis. referuntur ab unda
60
Corrhoco, letalis trygon mollesque platessae,
Vrentes thynni et male tecti spina ligatri
Nec duraturi post bina trihoria corui.
An te carminibus iuuat incestare canoras
Mnemosynes natas, aut tres aut octo sorores?
65
Et quoniam huc uentum, si uis agnoscere quid sit
Inter doctrinam deridendasque Camenas,
Accipe congestas, mysteria friuola, nugas,
Quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis,
Scillite decies nisi cor purgeris aceto
70
Anticyramque bibas, Samii Lucumonis acumen.
Aut adsit interpres tuus,
Aenigmatum qui cognitor
Fuit meorum, cum tibi
Cadmi nigellas filias,
75
Melonis albam paginam
Notasque furuae sepiae
Cnidiosque nodos prodidit.
Nunc adsit et certe, modo
Praesul creatus litteris,
80
Enucleabit protinus
Quod militantes scribimus.
Notos fingo tibi poeta uersus,
Quos scis hendecasyllabos uocari,
Sed nescis modulis tribus moueri.
85
Istos composuit Phalaecus olim,
Qui penthemimeren habent priorem
Et post semipedem <et> duos iambos.
Sunt quos hexametri creant reuulsi,
Vt penthemimeres prior locetur,
90
Tum quod bucolice tome relinquit.
Sunt et quos generat puella Sappho;
Quos primus regit hippius secundus,
Vt claudat choriambon antibacchus.
Sed iam non potes, o stolo, doceri,
95
Nec fas est mihi regio magistro
Plebeiam numeros docere pulpam.
Verum protinus ede quod requiro;
Nil quaero nisi quod libris tenetur
Et quod non opicae tegunt papyri.
100
Quas si solueris, o poeta, nugas,
Totam trado tibi simul Vacunam
Nec iam post metues ubique dictum:
"Hic est ille Theon, poeta falsus,
Bonorum mala carminum Lauerna."
Ausonius Theoni sal(utem) plu(rimam) di(cit) C
Ausonius Theoni sal(utem) pl(urimam) dicit T
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T