Ausonius epistulae 11 = 15 Schenkl = 11 Peiper = 9 Prete = 10 Mondin = II ad familiares 7 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ausonius Tetradio

 

O qui uenustos uberi facundia

Sales opimas, Tetradi,

Cauesque ne sit tristis et dulci carens

Amara concinnatio,

5

Qui felle carmen atque melle temperans

Torpere Musas non sinis

Pariterque fucas quaeque gustu ignaua sunt

Et quae sapore tristia,

Rudes Camenas qui Suessae praeuenis

10

Aeuoque cedis, non stilo,

Cur me propinquum Santonorum moenibus

Declinas, ut Lucas boues

Olim resumpto praeferoces proelio

Fugit iuuentus Romula?

15

Non ut tigris te, non leonis impetu,

Amore sed caro expeto.

Videre alumni gestio uultus mei

Et indole optata frui.

Inuitus olim deuoraui absentiae

20

Necessitatem pristinae,

Quondam docendi munere astrictum graui

Iculisma cum te absconderet,

Et inuidebam deuio ac solo loco

Opus Camenarum tegi.

25

At nunc, frequentes atque claros nec procul

Cum floreas inter uiros

Tibique nostras uentus auras deferat

Auresque sermo uerberet,

Cur me supino pectoris fastu tumens

30

Spernis poetam consulem,

Tuique amantem teque mirantem ac tua

Desiderantem carmina

Oblitus alto neglegis fastidio,

Plectendus exemplo tuo

35

Ni stabilis aeuo pectoris nostri fides

Quamquam recusantes amet?

Vale. ualere si uoles me, peruola

Cum scrinio et musis tuis.

Ausonius Tetradio M L

Ausonius Tetradio suo sal(utem) plu(rimam) di(cit) C

Ausonius Tetradio sal(utem) d(icit) K

Ausonius Tetradio sal(utem) T

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T