Ad Vrsulum grammaticum Treuirorum cuius strenas Kalendis Ianuariis ab imperatore non datas reddi fecimus
Primus iucundi foret hic tibi fructus honoris,
Augustae faustum munus habere manus;
Proximus ex longo gradus est quaestoris amici
Curam pro strenis excubuisse tuis.
5
Ergo interceptos, regale nomisma, Philippos
Accipe tot numero quot duo Geryones;
Quot terni biiuges demptoque triente Camenae,
Quotque super terram sidera zodiaci;
Quot commissa uiris Romana Albanaque fata
10
Quotque doces horis quotque domi resides;
Ostia quot pro parte aperit stridentia circus,
Excepto medium quod patet ad stadium;
Quot pedibus gradiuntur apes et uersus Homeri
Quotque horis pelagus profluit aut refluit;
15
Protulit in scaenam quot dramata fabellarum,
Arcadiae medio qui iacet in gremio,
Vel quot iuncturas geometrica forma fauorum
Conserit extremis omnibus et mediis;
Qui telios primus numerus solusque probatur,
20
Qui par atque impar partibus aequiperat;
Bis ternos et ter binos qui conserit unus;
Qui solus totidem congeminatus habet
Quot faciunt iuncti subterque supraque locati,
Qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.
25
* * * * *
26
Vrsule, collega nobilis Harmonio,
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,
Quem sibi conferret Varro priorque Crates
Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,
30
Quique notas spuriis uersibus apposuit;
Cecropiae commune decus Latiaeque Camenae,
Solus qui Chium miscet et Ammineum.
codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T