Ausonius epistulae 5 = 11 Schenkl = 7 Peiper = 5 Prete = 3 Mondin = II ad familiares 12 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Rescriptum Paulo

 

A

 

Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti; nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio quo suadet exterret. tegat oportet auditor doctrinam tuam, qui uolet ad dicendum sollicitare trepidantem, nec emerita aduersum tirunculos arma concutiat ueterana calliditas. sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata iudicio pudenter enim ut apud patrem uelata certauerat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis; at postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut cum Marte conuenerat, et consternauit arbitrum et contendentium certamen oppressit. ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, iam dudum ego ut palmes audacior in hibernas adhuc auras improbum germen egissem, periculum iudicii grauis inconsulta festinatione subiturus. denique †pisonem†, quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum, adhibere, ut iubebas, recenti uersuum tuorum lectione non ausus, ea quae tibi iam cursim fuerant recitata transmisi. etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem. uide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in uerbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in uersibus concinnationis expertem, in cauillando nec natura uenustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignaui, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem. ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina apud te erunt adoptiua.

 

B

 

Vinum cum biiugo parabo plaustro,

Primo tempore Santonos uehendum,

Ouum tu quoque passeris marini,

Quod nunc promus ait procul relictum

5

In fundo patriae Bigerritanae

rescriptum Paulo K M L

rescriptum Paulo suo C T

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T