Ausonius Hesperio s(alutem) d(icit)
Qualis Picenae populator turdus oliuae
Clunes opimat cereas,
Vel qui lucentes rapuit de uitibus uuas
Pendetque nexus retibus,
5
Quae uespertinis fluitant nebulosa sub horis
Vel mane tenta roscido,
Tales hibernis ad te de saepibus, ipsos
Capi uolentes, misimus
Bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae
10
Praeceps uolatus intulit.
Tum, quas uicinae suggessit praeda lacunae,
Anetes maritas iunximus,
Remipedes, lato populantes caerula rostro,
Et crure rubras punico,
15
Iricolor uario pinxit quas pluma colore,
Collum columbis aemulas.
Defrudata meae non sunt haec fercula mensae;
Vescente te fruimur magis.
Vale bene, ut ualeam.
Ausonius Hesperio s(alutem) d(icit) V
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)