Ausonius technopaegnion 15 = XXVII.13 Schenkl = XII.14 Peiper = XVI.14 Prete = 13 Di Giovine = IX.13 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Grammaticomastix

 

En logodaedalias! stride modo, qui nimium trux

Friuola condemnas; nequam quoque cum pretio est merx.

Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau;

Liuida mens hominum concretum felle coquat pus.

5

Dic quid significent Catalepta Maronis: in his al

Celtarum posuit, sequitur non lucidius tau,

Et quod germano mixtum male letiferum min.

Imperium, litem, uenerem, cur una notet res?

Sitne peregrini uox nominis an Latii sil?

10

Lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?

Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?

Vox solita et cunctis notissima, si memores lac,

Cur condemnetur, ratio magis ut faciat lact?

An Libyae ferale malum sit Romula uox seps?

15

Si bonus est insons, contrarius et reus est sons?

Diues opum cur nomen habet Ioue de Stygio dis?

Vnde Rudinus ait "diuum domus altisonum cael"?

Et cuius de more, quod astruit "endo suam do"?

Aut de fronde loquens, cur dicat "populea fruns"?

grammaticomastix om. Z

grammaticomastex V

grammaticomestix D

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

praefatio 1 in O D Z deest
prefatio 2 in V Q O D deest
carmen 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest