Ausonius technopaegnion 14 = XXVII.12 Schenkl = XII.13 Peiper = XVI.13 Prete = 12 Di Giovine = IX.13 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


De litteris monosyllabis Graecis ac Latinis

 

Dux elementorum studiis uiget in Latiis A,

Et suprema notis ascribitur Argolicis Ω

Eta quod Aeolidum quodque <εἶ>; ualet, hoc Latiare E.

Praesto quod e Latium semper breue Dorica uox Ε

5

Hoc tereti argutoque sono negat Attica gens: Ο

Ὦ quod et οὖ Graecum compensat Romula uox O.

Littera sum iotae similis, uox plena iubens I.

Cecropiis ignota notis ferale sonans V

Pythagorae biuium ramis pateo ambiguis Υ

10

Vocibus in Grais numquam ultima conspicior Μ

Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur Ν

Maeandrum flexusque uagos imitata uocor Ξ

Diuiduum betae monosyllabon Italicum B

Non formam at uocem deltae gero Romuleum D

15

Hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π

Ausonium si pe scribas, ero Cecropium Ρ

Et rho quod Graecum, mutabitur in Latium P

Malus ut antemnam fert uertice, sic ego sum T

Spiritus hic, flatu tenuissima uiuificans, H

20

Haec tribus in Latio tantum addita nominibus K

Praeualuit post quam gammae uice functa prius C

Atque alium pro se titulum replicata dedit G

Ansis cincta duabus erit cum iota, leges Φ

In Latio numerus denarius Argolicum Χ

25

Haec crucis effigies Palamedica porrigitur T

Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q

Furca tricornigera specie, paene ultima sum Ψ

de litteris monosyllabis Graecis ac Latinis V

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

praefatio 1 in O D Z deest
prefatio 2 in V Q O D deest
carmen 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest