Ausonius technopaegnion 7 = XXVII.6 Schenkl = XII.7 Peiper = XVI.7 Prete = 6 Di Giovine = IX.6 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


De inconexis

 

Saepe in coniugiis fit noxia, si nimia est, dos.

Sexus uterque potens, sed praeualet imperio mas.

Qui recte faciet, non qui dominatur, erit rex.

Vexat amicitias et foedera dissociat lis.

5

Incipe: quicquid agas, pro toto est prima operis pars.

Insinuat caelo disque inserit emeritos laus.

Et disciplinis conferta est et uitiis urbs.

Vrbibus in tutis munitior urbibus est arx.

Auro magnus honos, auri pretium tamen est aes.

10

Longa dies operosa uiro, sed temperies nox,

Qua caret Aethiopum plaga, peruigil, irrequies gens,

Semper ubi aeterna uertigine clara manet lux.

de inconexis V Q

de inconnexis D Z

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

praefatio 1 in O D Z deest
prefatio 2 in V Q O D deest
carmen 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest