Ausonius technopaegnion 4 = XXVII.4 Schenkl = XII.4 Peiper = XVI.4 Prete = 4 Di Giovine = IX.3(c) Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Praefatio monosyllabarum tantum in fine positarum

 

Vt in uetere prouerbio est, sequitur uara uibiam; similium nugarum subtexo nequitiam. et hi uersiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. sed laboraui ut quantum fieri posset apud aures indulgentissimas absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent, denique haberent et amara dulcedinem et inepta uenerem et aspera leuitatem. quae quidem omnia, quoniam insuauis materia deuenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus prouerbio finiamus et 'mutuum muli scabant'.

Praefatio monosyllabarum tantum in fine positarum

item prefatio monosillabarum tantum in fine positarum V om. K M L

item praefatio versibus Q

versus monosyllabis terminati. exordium T

versus monosyllabis terminati exordio libero C

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

epistula 1 in O D Z deest
epistula 2 in V Q O D deest
praefatio 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest