Ausonius technopaegnion 3 = XXVII.3 Schenkl = XII.3 Peiper = XVI.3 Prete = 3 Di Giovine = IX.2 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut a fine uersus ad principium recurrant

 

Res hominum fragiles alit et regit et perimit fors,

Fors dubia aeternumque labans, quam blanda fouet spes,

Spes nullo finita aeuo, cui terminus est mors,

Mors auida, inferna mergit caligine quam nox,

5

Nox obitura uicem, remeauerit aurea cum lux,

Lux dono concessa deum, cui praeuius est Sol,

Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars,

Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens,

Gens infrena uirum, quibus in scelus omne ruit fas,

10

Fas hominem mactare sacris: ferus iste loci mos,

Mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex,

Lex, naturali quam condidit imperio ius,

Ius genitum pietate hominum, ius certa dei, mens,

Mens, quae caelesti sensu rigat emeritum cor

15

Cor uegetum mundi instar habens, animae uigor ac uis.

Vis tamen hic nulla est, tantum est iocus et nihili res.

Versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut a fine uersus ad principium recurrant Schenkl

versus monosyllabis coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrant V

versus monosyllabis et coepti et finiti ita ut et a fine versus ad principium recurratur M L

versus monosyllabi et coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrat D

versus monosyllabis coepti et finiti ita ut a fine versus ad principium recurrat C

versus monosyllabis coepti ita ut a fine versus ad principium recurrat T

versus monosilabi coepti et finiti K

incipit tethopegnii textus Q

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

epistula 1 in O D Z deest
epistula 2 in V Q O D deest
praefatio 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest