Ausonius technopaegnion 2 = XXVII.2 Schenkl = XII.2 Peiper = XVI.2 Prete = 1 Di Giovine = IX.1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


De monosyllabis opus

Misi ad te Technopaegnion, inertis otii mei inutile opusculum, uersiculi sunt monosyllabis coepti et monosyllabis terminati. nec hic modo stetit scrupea difficultas sed accessit ad miseriam concinnandi ut idem monosyllabon quod esset finis extremi uersus principium fieret insequentis. dic erge o mora' et ’o poena'! rem uanam quippe curaui. exigua est, et fastiditur; inconexa, et implicatur; cum sit aliquid, uel nihili deprehenditur. laboraui tamen ut haberet aut historicon quippiam aut dialecticon; nam poeticam uel sophisticam leuitatem necessitas obseruationis exclusit. ad summam non est quod mireris, sed paucis litteris additis est cuius miserearis neque aemulari uelis. et si huc quoque descenderis maiorem molestiam capias ingenii et facundiae detrimento quam oblectationem imitationis affectu.

De monosyllabis opus T C om. K M

de mon(osyllabis) ad Paulinum d

praefatio in libellum de mon(osyllabis) ad Paulum

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
Q = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 33 (saec. X)
O = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 2772 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

epistula 1 in O D Z deest
epistula 2 in V Q O D deest
praefatio 4 in O D deest
carmina 7-16 in O desunt
carmen 14 O D Z deest