epigrammata Bobiensia app. 2

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Ex Graeco

 

 

Quis uitae delectus erit? fert curia lites,

      Cura domi, labor est rure, marique pauor.

Formido sequitur merces, est tristis egestas;

      Solus erit caelebs, iurgiaque uxor habet.

5

Emergit de prole dolor, miser orbus habetur;

      Stulta iuuenta, caput debile canities.

Alterutrum hinc praestat: uel nullo tempore nasci

     Vel natum prima luce repente mori.

Ex Graeco corr. Sp.

Greco Vat.