epigrammata Bobiensia app. 1

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


<In Venerem armatam>

 

 

Viderat armatam Venerem Tritonia Pallas:

      "Huius iudicium uix subeamus" ait.

Cui Venus arridens: "frustra armis obuia tendis.

     Nuda ego si uinco, nostra quis arma ferat?"

In Venerem armatam suppl. Sp. coll. epigr. 14