epigrammata Bobiensia 71

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Ex Graeco

 

 

Milia triginta hic infleta inhumata, uiator,

     Thessaliae hoc uno contegimur tumulo,

Aetolum confecta manu turmisque Latinis,

     Quas Titus ingenti duxit ab Italia,

5

Emathiae excidium, cum gloria uana Philippi

     Fugit: abiit ceruis ocior et Zephyris.

Ex corr. Mü.

in Bob.