epigrammata Bobiensia 70

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: F. Nolfo, O. Portuese, 2007

Other sections


In Romulum

 

 

M mutaris et R sedes si, Basse, notarum

     Nominis, altae Vrbis moenia qui statuit,

Alternasque uelis apicum a se scribere uoces,

Morulus hac fuerit, qui nunc est Romulus, arte.

nominum litteris luserunt et Graeci et Latini, cf. AP 11, 222; 373; 426; Mart. 9, 95; Auson. epigr. 58 p. 333 P. (= 42, p. 85 G.)