epigrammata Bobiensia 65

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In Faustum staturae breuis. Anicii Probini

 

 

Faustulus insidens formicae ut magno elephanto

      Decidit et terrae terga supina dedit,

Moxque idem ad mortem est mulcatus calcibus eius,

      Perditus ut posset uix retinere animam.

5

Vix tamen est fatus: "quid rides, improbe liuor,

     Quod cecidi? cecidit non aliter Phaethon".

Faustum Bob.

Faustulum corr. V A edd.