epigrammata Bobiensia 62

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Ex Hesiodo translatum

 

 

Rauca nouem cornix uiuendo saecula uincit,

Quattuor at uolucer cornicis tempora ceruus.

Coruus Apollineus potis est tres uiuere ceruos,

Vnicus at phoenix ter ternos denique coruos.

5

Et nos bis quinos numero phoenicas obimus

Montiuagae Nymphae, magni Iouis umida proles.

vid. Hesiod. fr. 171 Rz. ut exemplar; cf. Auson. ecl. 5, 1 sqq. p. 93 P. (= 22, 1 sqq. p. 116 G.), griph. 11 sqq. p. 200 sq. P. (= p. 122 sq. G.)