epigrammata Bobiensia 60

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


De diuite et paupere

 

 

Non est diues opum diues, nec pauper inopsque

      Infelix, alio nec magis alter eget.

Diues eget gemmis, Cereali munere pauper:

     Sic cum egeant ambo, pauper egens minus est.

maiusculis litteris (E pro Et) tit. Bob.