Roma
Prima urbes inter, diuum domus, aurea Roma.
Constantinopolis et Carthago
Constantinopoli assurgit Carthago priori,
Non toto cessura gradu, quia tertia dici
Fastidit, non ausa locum sperare secundum,
5
Qui fuit ambarum. uetus hanc opulentia praefert,
Hanc fortuna recens: fuit haec, subit ista nouisque
Excellens meritis ueterem praestringit honorem
Et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos iam plena pudoris
10
Nunc quoque si cedat, Romam uix passa priorem.
Componat uestros fortuna antiqua tumores:
Ite pares tandem, memores quod numine diuum
Angustas mutastis opes et nomina, tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
Antiochia et Alexandria
15
Tertia Phoebeae lauri domus Antiochia,
Vellet Alexandri si quarta colonia poni.
Ambarum locus unus, et has furor ambitionis
In certamen agit uitiorum. turbida uulgo
Vtraque et amentis populi male sana tumultu:
20
Haec Nilo munita quod est penitusque repostis
Insinuata locis, fecunda et tuta superbit,
Illa quod infidis opponitur aemula Persis.
Et uos ite pares Macetumque attollite nomen.
Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum
25
Nuncupat, ingenitum cuius fuit ancora signum,
Qualis inusta solet, generis nota certa; per omnem
Nam subolis seriem natiua cucurrit imago.
Treueri
Armipotens dudum celebrari Gallia gestit
Treuericaeque urbis solium, quae proxima Rheno
30
Pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
Imperii uires quod alit, quod uestit et armat.
Lata per extentum procurrunt moenia collem:
Largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
Longinqua omnigenae uectans commercia terrae.
Mediolanum
35
Et Mediolani mira omnia: copia rerum,
Innumerae cultaeque domus, facunda uirorum
Ingenia et mores laeti, tum duplice muro
Amplificata loci species populique uoluptas
Circus et inclusi moles cuneata theatri;
40
Templa Palatinaeque arces opulensque moneta
Et regio Herculei celebris sub honore lauacri;
Cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
Moeniaque in ualli formam circumdata limbo.
Omnia quae magnis operum uelut aemula formis
45
Excellunt nec iuncta premit uicinia Romae.
Capua
Nec Capuam pelago cultuque penuque potentem,
Deliciis opibus famaque priore silebo,
Fortuna uariante uices, quae freta secundis
Nesciuit seruare modum. nunc subdita Romae
50
Aemula, nunc fidei memor, ante infida, senatum
Sperneret an coleret dubitans, sperare curules
Campanis ausa auspiciis unoque suorum
Consule, ut imperium diuisi attolleret orbis.
Quin etiam rerum dominam Latiique parentem
55
Appetiit bello, ducibus non freta togatis,
Hannibalis iurata armis, deceptaque in hostis
Seruitium demens specie transiuit erili,
Mox ut in occasum uitiis communibus acti
Corruerent Poeni luxu, Campania fastu.
60
Heu numquam stabilem sortita superbia sedem!
Illa potens opibusque ualens, Roma altera quondam,
Comere quae paribus potuit fastigia conis,
Octauum reiecta locum uix paene tuetur.
Non erat iste locus; merito tamen aucta recenti
65
Nona inter claras, Aquileia, cieberis urbes,
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
Moenibus et portu celeberrima. sed magis illud
Eminet, extremo quod te sub tempore legit,
Solueret exacto cui sera piacula lustro
70
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae.
Felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
Punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.
Arelate
Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
Gallula Roma Arelas, quam Narbo Martius et quam
75
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis,
Praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
Vt mediam facias nauali ponte plateam,
Per quem Romani commercia suscipis orbis
Nec cohibes populosque alios et moenia ditas,
80
Gallia quis fruitur gremioque Aquitanica lato.
Cara mihi post has memorabere, nomen Hiberum,
Hispalis, aequoreus quam praeterlabitur amnis,
Summittit cui tota suos Hispania fasces.
Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat
85
Quaeque sinu pelagi iactat se Bracara diues.
Athenae
Nunc et terrigenis patribus memoremus Athenas,
Pallados et Consi quondam certaminis arcem,
Paciferae primum cui contigit arbor oliuae,
Attica facundae cuius mera gloria linguae,
90
Vnde per Ioniae populos et nomen Achaeum
†uersa Graia† manus centum se effudit in urbes.
Quis Catinam sileat, quis quadruplices Syracusas?
Hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,
Illam complexam miracula fontis et amnis,
95
Qua maris Ionii subter uada salsa meantes
Consociant dulces placita sibi sede liquores,
Incorruptarum miscentes oscula aquarum.
Tolosa
Non umquam altricem nostri reticebo Tolosam,
Coctilibus muris quam circuit ambitus ingens
100
Perque latus pulchro praelabitur amne Garunna,
Innumeris cultam populis, confinia propter
Ninguida Pyrenes et pinea Cebennarum,
Inter Aquitanas gentes et nomen Hiberum.
Quae modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,
105
Non ulla exhaustae sentit dispendia plebis,
Quos genuit cunctos gremio complexa colonos.
Narbo
Nec tu, Martie Narbo, silebere, nomine cuius
Fusa per immensum quondam prouincia regnum
Obtinuit multos dominandi iure colonos.
110
Insinuant qua se Sequanis Allobroges oris
Excluduntque Italos Alpina cacumina fines,
Qua Pyrenaicis niuibus dirimuntur Hiberi,
Qua rapitur praeceps Rhodanus genitore Lemanno
Interiusque premunt Aquitanica rura Cebennae
115
Vsque in Tectosagos, paganica nomina, Volcas,
Totum Narbo fuit. tu Gallia prima togati
Nominis attollis Latio proconsule fasces.
Quis memoret portusque tuos montesque lacusque,
Quis populos uario discrimine uestis et oris?
120
Quodque tibi Pario quondam de marmore templum
Tantae molis erat quantam non sperneret olim
Tarquinius Catulusque iterum postremus et ille
Aurea qui statuit Capitoli culmina Caesar?
Te maris Eoi merces et Hiberica ditant
125
Aequora, te classes Libyci Siculique profundi:
Et quicquid uario per flumina, per freta cursu
Aduehitur, toto tibi nauigat orbe cataplus.
Burdigala
Impia iamdudum condemno silentia, quod te,
O patria, insignem Baccho fluuiisque uirisque,
130
Moribus ingeniisque hominum procerumque senatu,
Non inter primas memorem, quasi conscius urbis
Exiguae immeritas dubitem contingere laudes.
Non pudor hinc nobis. nec enim mihi barbara Rheni
Ora nec arctoo domus est glacialis in Haemo:
135
Burdigala est natale solum, clementia caeli
Mitis ubi et riguae larga indulgentia terrae,
Ver longum brumaeque nouo cum sole tepentes
Aestifluique amnes, quorum iuga uitea subter
Feruent aequoreos imitata fluenta meatus.
140
Quadrua murorum species, sic turribus altis
Ardua ut aerias intrent fastigia nubes.
Distinctas interne uias mirere, domorum
Dispositum et latas nomen seruare plateas,
Tum respondentes directa in compita portas
145
Per mediumque urbis fontani fluminis alueum;
Quem pater Oceanus refluo cum impleuerit aestu,
Allabi totum spectabis classibus aequor.
Quid memorem Pario contectum marmore fontem
Euripi feruere freto? quanta unda profundi!
150
Quantus in amne tumor! quanto ruit agmine praeceps
Marginis extenti bis sena per ostia cursus,
Innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!
Hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,
Flumina consumpto cum defecere meatu,
155
Huius fontis aquas peregrinas ferre per urbes,
Vnum prae cunctis solitus potare Choaspen.
Salue, fons ignote ortu, sacer alme perennis
Vitree glauce profunde sonore illimis opace,
Salue, urbis genius, medico potabilis haustu,
160
Diuona Celtarum lingua, fons addite diuis.
Non Aponus potu, uitrea non luce Nemausus
Purior, aequoreo non plenior amne Timauus.
Hic labor extremus celebres collegerit urbes.
Vtque caput numeri Roma inclita, sic capite isto
165
Burdigala ancipiti confirmet uertice sedem.
Haec patria est, patrias sed Roma superuenit omnes.
Diligo Burdigalam, Romam colo. ciuis in hac sum,
Consul in ambabus: cunae hic, ibi sella curulis.
5
fuat Barthius ap. Tollium
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
Y = consensus V P H
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI), tantum excerpta
a = Milano, Veneranda Biblioteca Ambrosiana P 83 sup. (saec. XVI)