epigrammata Bobiensia 53

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In Medeae imaginem

 

 

Medeam uellet cum pingere Timomachi mens

      Voluentem in natos crudum animo facinus,

Immanem exhausit rerum in diuersa laborem,

     Fingeret affectum matris ut ambiguum.

5

Ira subest lachrymis, miseratio non caret ira:

     Alternum uideas ut sit in alterutro.

Cunctantem satis est: indigna est sanguine mater

     Natorum, tua non dextera, Timomache.

vid. AP 16, 136 ut exemplar, 16, 135; 137-143; epigr. 54