epigrammata Bobiensia 52

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


De fratribus Thebanis

 

 

Nec Stygiis lucis ineunt sua foedera fratres

     Oedipodionidae, de misero ah miseri!

Namque etiam ex uno surgentes aggere flammae,

     In diuersa sui dissiliunt cineres.

5

Infandos iuuenes, quos nec discordia cassos

     Luce nec in semet linquit atrox animus.

Atque utinam et Thebas quissent partirier ipsas

     Regnorum et metas ut cinerum nebulas!

vid. AP 7, 396 ut exemplar; cf. AP 7, 399