epigrammata Bobiensia 48

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In balneas Attici cos.

 

 

Cedite deliciae Baiarum, cedite Bauli,

     Cedat et aestiuis Claudia frigoribus

Tuque, paludigenis perlucida Virgo fluentis,

     Nec se Clementis gloria tollat Aquae!

5

Nil opus est uobis, superant quia commoda uestra

     Balnea quae consul Nonius instituit.

1

Cedite ... cedite cf. Prop. 2, 34, 65 Cedite Romani scriptores, cedite Grai!; Stat. silv. 1, 3, 83 sqq. cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni / iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti / Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes

deliciae Baiarum cf. Sidon. carm. 5, 344 inter delicias mollirent corpora Baiae