epigrammata Bobiensia 47

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


De matrimonio grammatici infausto

 

 

"Arma uirumque" docens atque "Arma uirumque" peritus

     Non duxi uxorem, sed magis arma domum.

Namque dies totos totasque ex ordine noctes

     Litibus oppugnat meque meumque larem

5

Atque ut perpetuis dotata <a> matre duellis

     Arma in me tollit nec datur ulla quies.

Iamque repugnanti dedam me, ut denique uictus

     Iurger ob hoc solum, iurgia quod fugiam.

De matrimonio grammatici infausto Bob. M

De infausto matrimonio grammatici A edd.

De in Fausto matrimonio grammatici V