epigrammata Bobiensia 45

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In Didonis imaginem ex Graeco

 

 

Illa ego sum Dido uultu, quam conspicis, hospes,

     Assimulata modis pulchraque mirificis.

Talis eram; sed non, Maro quam mihi finxit, erat mens,

     Vita nec incestis laesa cupidinibus:

5

Namque nec Aeneas uidit me Troius umquam,

     Nec Libyam aduenit classibus Iliacis;

Sed furias fugiens atque arma procacis Iarbae

     Seruaui, fateor, morte pudicitiam,

Pectore transfixo, castus quod perculit ensis,

10

     Non furor aut laeso crudus amore dolor.

Sic cecidisse iuuat: uixi sine uulnere famae;

     Vlta uirum, positis moenibus, oppetii.

Inuida cur in me stimulasti, Musa, Maronem,

     Fingeret ut nostrae damna pudicitiae?

15

Vos magis historicis, lectores, credite de me,

      Quam qui furta deum concubitusque canunt

Falsidici uates, temerant qui carmine uerum

     Humanisque deos assimulant uitiis.

In Didonis imaginem ex Graeco Bob. M

In Didonis imaginem ex graeco. Quattuor ultima carmina huius Epigrammatis non habentur in graeco Codice V A Iu., Paris.

In Didus imaginem ex graeco. Quattuor ultima carmina huius Epigrammatis non habentur in graeco Codice edd.

In Didus reginae imaginem ex graeco. Quattuor ultima carmina huius Epigrammatis non habentur in graeco Codice Vin.