epigrammata Bobiensia 44

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


De nuce arbore

 

 

Rusticus imprudens plantam nucis hic posuit me

      Saxorum iaculis ludibrium pueris:

Namque omnes oculi generosaque bracchia pomis

     Iactibus et crebro fragmine pulsa mihi.

5

Ferre quid immensas fruges iuuat? has ego gratis,

     In mea damna ferax, pro meritis tetuli.

vid. AP 9, 3 (= ALG f. 1 Ps. Plato [32]) ut exemplar