epigrammata Bobiensia 38

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Cuiusdam in Aquas Maternas

 

Corniger has quondam pedibus pulsauit harenas

Taurus et undantis expressit rupibus ignis.

Admiranda fides dictu: duo corpora rerum

Inter se aduersis semper pugnantia fatis,

5

Fontibus immixtus uitreis sacer ignis anhelat.

Cuiusdam corr. Mü.

Cuiudam Bob.