epigrammata Bobiensia 20

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Amethystus gemma

 

 

"Quis lapis hic?" "amethystus" "at hic?" "ego potor Iacchus.

     Ambo Indi, uerum uiribus impariles:

Ille mei laticis iactat se uincere uires,

      Ast ego potantes ebrificare mero.

5

Quin igitur discat de me lapis ebrius esse,

      Aut doceat, quare sobrius esse queam?"

Amethystus ex Amectrystus Bob.