epigrammata Bobiensia 18

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In gemmam signatoriam

 

 

Vaccarum septem effigies caua signat iaspis,

     Pascentes uiridum gramen ut esse putes.

Forsitan et fugiant tereti de margine gemmae,

      Ni prodire foras aurea saepta uetent.

vid. AP 9, 746-747 ut exemplaria. cf. Ov. met. 9, 566 impressa signat ... gemma; Mart. 10, 70, 7 signat mea gemma. De gemmis vid. epigr. 20-21