epigrammata Bobiensia 16

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In aeneum Silenum

 

 

Pectora <Sileni> barba uestirier aerea

     Protendique pedes qualibet arte queant.

Aera madere mero uiuos et carpere somnos,

     Quae manus aut opifex quis facere arte ualet?

5

Credite, uisentes: ni brutum tactus aenum

     Arguat, "heus" quiuis diceret "euigila!"

cf. AP 16, 248. Satyri (Sileni) statuam celebrant AP 6, 56; 16, 246 (245); 9, 826, 1 sq.; Plin. nat. 33, 156