epigrammata Bobiensia 15

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In imaginem Veneris

 

 

Emersam pelagi nuper genitalibus undis

     Cyprin Apellei cerne laboris opus:

Vt complexa manu madidos salis aequore crines

     Vmidulis spumas stringit utraque comis!

5

Iam "tibi nos ipsae" Iuno inquit et innuba Pallas

     "Cedimus ac formae praemia deferimus".

8, p. 423 P.; 8, p. 254 Sch.; 9, p. 99 Baehr. vid. AP 16, 178 ut exemplar (hoc epigr. illudit Lucillius AP 11, 174). cf. etiam AP 16, 179-182

In imaginem Veneris tit. Bob. Mü.

In Venerem Anadyomenem tit. V A Paris.

In Venerem Anadyomenen tit. edd.