epigrammata Bobiensia 14

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In Venerem armatam

 

 

Armatam Pallas Venerem Lacedaemone uisens:

     "Vis nunc iudicium sic ineamus?" ait.

Cui Venus arridens: "quid me, galeata, lacessis?

      Vincere si possum nuda, quid arma gerens?"

7, p. 423 P.; 7, p. 254 Sch.; 8, p. 99 Baehr. vid. AP 16, 174; Auson. epigr. 64 p. 336 P. (= 59 p. 88 sq. G.) ut exemplaria. carmen graecum suo more Ausonius vertit, cf. Benedetti 83-91. De Venere armata cf. AP 9, 320. 321. 16, 171. 173. 175-177. vid. etiam App. 1

In Venerem armatam tit. Bob.

Idem aliter tit. Lugd. Vin., Scal. (post genuinum epigr. Ausonii 64 p. 336 P. [= 59 p. 88 sq. G.] collocatum)