epigrammata Bobiensia 8

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


Item aliud in imagines diuersae aetatis suae

 

 

Hanc pater, hanc natus pinxit, Lucillus uterque,

     Nomine consimiles nec secus arte pares.

<>

     Et pater et genitrix larque Syracosius;

5

Eloquium e Latio, studium non molle, Latinis

      Excultum numeris Argolicaque lyra;

Septima huic aeui fuerat decas, huic fuerat tunc

     Nona fere ac decimae dimidium decadis.

Praenomen ductum ex atauis; lar in urbe Quirini;

10

     Sedatum ingenium, rixae odiique fugax;

Nulla potestatum scabies, non ulla securum

     Dira fames, auri nulla sacri rabies;

Et tamen excelsis procerum sociatus ut esset

     Doctorum et largis fidus in obsequiis.

imagines corr. Mü.

imagine Bob.