epigrammata Bobiensia 5

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


In semetipsum ubi supra

 

 

Parcus amator opum, blandorum uictor honorum

     Hic studia et Musis otia amica colo

Iunius Ausoniae notus testudinis ales,

      Quodque uoluptati est, hinc capio atque fruor:

5

Rura, domus, rigui genuinis fontibus horti

      Dulciaque imparium marmora Pieridum.

Viuere sic placidamque iuuat proferre senectam,

     Docta reuoluentem scripta uirum ueterum.

1

blandorum corr. Mü.

brandorum Bob.