epigrammata Bobiensia 1

Reference basis text: W. Speyer, 1963

Editing of the digital edition: A. Luceri, 2008

Data insertion and check: A. Luceri, O. Portuese, 2008

Other sections


<In Aquas Maternas>

Maternis est nomen aquis. hoc aliger illas

     Nomine donauit matris honore puer.

Vim dedit alma Salus duros propellere morbos

     Et qui Paeonia pollet in arte deus.

5

Quis neget haec opis esse deum? quis numine eodem

     Res neget humanas aruaque et astra regi,

Aduersa inter se coeunt si corpora rerum

     Et sacer in uitreis ignis anhelat aquis?

<In Aquas Maternas> titulum suppl. Mü. v. 1 et epigr. 38, 58 collatis