Ausonius cento nuptialis = XXVIII Schenkl = XVII Peiper = XIX.1-10 Prete = XXV Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023


Ausonius Paulo sal.

 

Perlege hoc etiam, si operae est, friuolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limauit, sine ingenii acumine et morae maturitate. centonem uocant qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis. pro quo, si per Sigillaria in auctione ueniret, neque Afranius naucum daret neque ciccum suum Plautus offerret. piget equidem Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia. sed quid facerem? iussum erat, quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat qui iubere poterat. imperator Valentinianus, uir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem uersibus et compositione festiua. experiri deinde uolens quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit. quam scrupulosum hoc mihi fuerit intellege, neque anteferri uolebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec uictor offendi. hoc tum die uno et addita lucubratione properatum modo inter liturarios meos cum repperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est ut seueritati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diuersis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum, ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum. et si pateris ut doceam docendus ipse, cento quid sit absoluam. uariis de locis sensibusque diuersis quaedam carminis structura solidatur, in unum uersum ut coeant aut caesi duo aut unus <et unus> sequenti cum medio. nam duos iunctim locare ineptum est et tres una serie merae nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit uersus heroicus, conuenire ut possit aut penthemimeres cum reliquo anapaestico aut trochaice cum posteriore segmento aut septem semipedes cum anapaestico chorico aut <. . .> post dactylum atque semipedem quicquid restat hexametro, simile ut dicas ludicro, quod Graeci stomachium uocauere, ossicula ea sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent. sunt enim quadrilatera uel triquetra extentis lineis aut <eiusdem> frontis, <uel aequicruria uel aequilatera, uel rectis> angulis uel obliquis: isoscele ipsi uel isopleura uocant, orthogonia quoque et scalena. harum uerticularum uariis coagmentis simulantur species mille formarum: elephantus belua aut aper bestia, anser uolans et mirmillo in armis, subsidens uenator et latrans canis, quin et turris et cantharus et alia eiusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius uariegant. sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum. quo praedicto scies quod ego posteriorem imitatus sum. hoc ergo centonis opusculum ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diuersi ut congruant, adoptiua quae sunt ut cognata uideantur, aliena ne interluceant, arcessita ne uim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. quae si omnia ita tibi uidebuntur ut praeceptum est, dices me composuisse centonem et, quia sub imperatore tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis; sin aliter, aere diruto facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto uersus unde uenerunt. Vale

 

 

Praefatio

 

1

Accipite haec animis laetasque aduertite mentes,

Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,

Ambo florentes, | genus insuperabile bello:

Tuque prior | (nam te maioribus ire per altum

5

Auspiciis manifesta fides), | quo iustior alter

Nec pietate fuit nec bello maior et armis,

Tuque puerque tuus, | magnae spes altera Romae,

Flos ueterum uirtusque uirum, | mea maxima cura,

Nomine auum referens, animo manibusque parentem.

10

Non iniussa cano. | sua cuique exorsa laborem

Fortunamque ferent; | mihi iussa capessere fas est.

 

 

Cena nuptialis

 

12

Exspectata dies aderat | dignisque hymenaeis

Matres atque uiri, | iuuenes ante ora parentum

Conueniunt stratoque super discumbitur ostro.

15

Dant famuli manibus lymphas | onerantque canistris

Dona laboratae Cereris | pinguisque ferinae

Viscera tosta ferunt. | series longissima rerum:

Alituum pecudumque genus | capreaeque sequaces

Non absunt illic | neque oues haedique petulci

20

Et genus aequoreum, | dammae ceruique fugaces.

Ante oculos interque manus sunt | mitia poma.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

Crateras magnos statuunt | Bacchumque ministrant.

Sacra canunt, | plaudunt choreas et carmina dicunt.

25

Nec non Threicius longa cum ueste sacerdos

Obloquitur numeris septem discrimina uocum.

At parte ex alia | biforem dat tibia cantum.

Omnibus una quies operum | cunctique relictis

Consurgunt mensis, | per limina laeta frequentes

30

Discurrunt uariantque uices, | populusque patresque,

Matronae, pueri, | uocemque per ampla uolutant

Atria; dependent lychni laquearibus aureis.

 

 

Descriptio egredientis sponsae

 

33

Tandem progreditur | Veneris iustissima cura,

Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis,

35

Virginis os habitumque gerens, | cui plurimus ignem

Subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit,

Intentos uoluens oculos, | uritque uidendo.

Illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus

Turbaque miratur matrum. | uestigia primi

40

Alba pedis, | dederatque comam diffundere uentis.

Fert picturatas auri subtemine uestes,

Ornatus Argiuae Helenae | <qualisque uideri>

Caelicolis et quanta solet | Venus aurea contra,

Talis erat species, | talem se laeta ferebat

45

Ad soceros | solioque alte subnixa resedit.

 

 

Descriptio egredientis sponsi

 

46

At parte ex alia | foribus sese intulit altis

Ora puer prima signans intonsa iuuenta,

Pictus acu | chlamydem auratam, quam plurima circum

Purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,

50

Et tunicam, molli mater quam neuerat auro:

Os umerosque deo similis | lumenque iuuentae.

Qualis, ubi Oceani perfusus Lucifer unda

Extulit os sacrum caelo, | sic ora ferebat,

Sic oculos, | cursuque amens ad limina tendit.

55

Illum turbat amor figitque in uirgine uultus:

Oscula libauit | dextramque amplexus inhaesit.

 

 

Oblatio munerum

 

57

Incedunt pueri pariterque ante ora parentum

Dona ferunt, | pallam signis auroque rigentem,

Munera portantes, aurique eborisque talenta

60

Et sellam | et pictum croceo uelamen acantho,

Ingens argentum mensis | colloque monile

Bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.

Olli serua datur | geminique sub ubere nati,

Quattuor huic iuuenes, totidem | innuptaeque puellae.

65

Omnibus in morem tonsa coma: | pectore summo

Flexilis obtorti per collum circulus auri.

 

 

Epithalamium utrique

 

67

Tum studio effusae matres | ad limina ducunt.

At chorus aequalis pueri | innuptaeque puellae

Versibus incomptis ludunt | et carmina dicunt:

70

"O digno coniuncta uiro, | gratissima coniunx,

Sis felix, | primos Lucinae experta labores,

Et mater. cape Maeonii carchesia Bacchi.

Sparge, marite, nuces, | cinge haec altaria uitta,

Flos ueterum uirtusque uirum: | tibi ducitur uxor,

75

Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

Exigat et pulchra faciat te prole parentem.

Fortunati ambo, | si quid pia numina possunt;

Viuite felices. | dixerunt 'currite' fusis

Concordes stabili fatorum numine Parcae."

 

 

Ingressus in cubiculum

 

80

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta

Peruentum, | licito tandem sermone fruuntur.

Congressi iungunt dextras | stratisque reponunt.

At Cytherea nouas artes et pronuba Iuno

Sollicitat suadetque ignota lacessere bella.

85

Ille ubi complexu | molli fauet, atque repente

Accepit solitam flammam | lectumque iugalem

* * * * *

87

"O uirgo, noua mi facies, | gratissima coniunx,

Venisti tandem, | mea sola et sera uoluptas.

O dulcis coniunx, non haec sine numine diuum

90

Proueniunt. | placitone etiam pugnabis amori?"

Talia dicentem iamdudum auersa tuetur

Cunctaturque metu telumque instare tremescit

Spemque metumque inter | funditque has ore loquelas:

"Per te, per, qui te talem genuere, parentes,

95

O formose puer, | noctem non amplius unam

Hanc tu, oro, solare inopem et | miserere precantis.

Succidimus; non lingua ualet, non corpore notae

Sufficiunt uires, nec uox aut uerba sequuntur."

Ille autem, "causas nequiquam nectis inanes",

100

Praecipitatque moras omnes | soluitque pudorem.

 

 

Parecbasis

 

Hactenus castis auribus audiendum mysterium nuptiale ambitu loquendi et circuitione uelaui. uerum quoniam et fescenninos amat celebritas nuptialis uerborumque petulantiam notus uetere instituto ludus admittit, cetera quoque cubiculi et lectuli operta prodentur, ab eodem auctore collecta, ut bis erubescamus qui et Vergilium faciamus impudentem. uos, si placet, hic iam legendi modum ponite; cetera curiosis relinquite.

 

 

Imminutio

 

101

Postquam congressi | sola sub nocte per umbram

Et mentem Venus ipsa dedit, | noua proelia temptant.

Tollit se arrectum, | conantem plurima frustra

Occupat os faciemque, | pedem pede feruidus urget.

105

Perfidus alta petens ramum, | qui ueste latebat,

Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem

Nudato capite | et pedibus per mutua nexis,

Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum,

Eripit a femore et trepidanti feruidus instat.

110

Est in secessu, | tenuis quo semita ducit,

Ignea rima micans; | exhalat opaca mephitim.

Nulli fas casto sceleratum insistere limen.

Hic specus horrendum: | talis sese halitus atris

Faucibus effundens | nares contingit odore.

115

Huc iuuenis nota fertur regione uiarum

Et super incumbens | nodis et cortice crudo

Intorquet summis adnixus uiribus hastam.

Haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.

Insonuere cauae gemitumque dedere cauernae.

120

Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

Altius ad uiuum persedit | uulnere mucro.

Ter sese attollens cubitoque innixa leuauit,

Ter reuoluta toro est; | manet imperterritus ille.

Nec mora nec requies, | clauumque affixus et haerens

125

Nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

Itque reditque uiam totiens | uteroque recusso

Transadigit costas et | pectine pulsat eburno.

Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam

Finem aduentabant: | tum creber anhelitus artus

130

Aridaque ora quatit, sudor fluit undique riuis,

Labitur exsanguis, | destillat ab inguine uirus.

 

 

Contentus esto, Paule mi,

Lasciua, o Paule, pagina:

Ridere, nil ultra expeto.

 

Sed cum legeris, adesto mihi aduersum eos, qui, ut luuenalis ait, ‘Curios simulant et Bacchanalia uiuunt’, ne fortasse mores meos spectent de carmine. ‘lasciua est nobis pagina, uita proba’, ut Martialis dicit. meminerint autem, quippe eruditi, probissimo uiro Plinio in poematiis lasciuiam, in moribus constitisse censuram, prurire opusculum Sulpiciae, frontem caperrare, esse Apuleium in uita philosophum, in epigrammatis amatorem, in praeceptis Ciceronis exstare seueritatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam, Platonis Symposion composita in ephebos epyllia continere. nam quid Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laeuii Erotopaegnion libros loquar? quid Euenum, quem Menander sapientem uocauit? quid ipsum Menandrum? quid comicos omnes? quibus seuera uita est et laeta materia. quid etiam Vergilium Parthenien dictum causa pudoris? qui in octauo Aeneidos, cum describeret coitum Veneris atque Vulcani, αἰσχροσεμνίαν decenter immiscuit. quid? in tertio Georgicorum de summissis in gregem maritis nonne obscenam significationem honesta uerborum translatione uelauit? Et si quid in nostro ioco aliquorum hominum seueritas uestita condemnat, de Vergilio arcessitum sciat. igitur cui hic ludus noster non placet, ne legerit, aut cum legerit obliuiscatur, aut non oblitus ignoscat. etenim fabula de nuptiis est: et uelit nolit aliter haec sacra non constant.

Ausonius Paulo sal.

Ausonius Paulo sal(utem) C K T

Ausonius Paulo salutem L

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T