Ausonius Bissula 3 = XXV.4 Schenkl = IX.3 Peiper = XV.4 Prete = XXIII.3 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Vbi nata sit Bissula et quomodo in manus domini uenerit

Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,

      Conscia nascentis Bissula Danuuii,

Capta manu, sed missa manu, dominatur in eius

      Deliciis, cuius bellica praeda fuit.

5

Matre carens, nutricis egens, †nescit ere imperium

      * * * * *

Fortunae ac patriae quae nulla opprobria sensit,

      Ilico inexperto libera seruitio,

Sic Latiis mutata bonis, Germana maneret

10

      Vt facies, oculos caerula, flaua comas.

Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam;

      Haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.

Vbi nata sit Bissula et quomodo in manus domini uenerit C T

nullum lemma K M L

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T