Ausonius Bissula praef. = XXV.1 Schenkl = IX Peiper = XV.1 Prete = XXIII Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Ausonius Paulo suo salutem dicit

Peruincis tandem et operta musarum mearum, quae initiorum uelabat obscuritas, quamquam non profanus irrumpis, Paule carissime. Quamuis enim te non eius uulgi existimem quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra, neque idem Cereri quod Libero, etiam sub isdem cultoribus. Poematia quae in alumnam meam luseram rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum sine metu <laterent> et arcana securitate fruerentur, proferri ad lucem caligantia coegisti. uerecundiae meae scilicet spolium concupisti aut quantum tibi in me iuris esset ab inuito indicari. Ne tu Alexandri Macedonis peruicaciam supergressus, qui fatalis iugi lora cum soluere non posset abscindit et Pythiae specum quo die fas non erat patere penetrauit. utere igitur ut tuis, pari iure, sed fiducia dispari; quippe tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco. Vale.

Ausonius Paulo suo salutem dicit C

Ausonius Paulo suo s(alutem) d(icit) K

Ausonius Paulo suo sal(utem) dicit T

Ausonius Paulo suo L

nullum lemma M

codices
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M L T