Ausonius *oratio consulis


Spes deus aeternae stationis conciliator,

Si castis precibus ueniales inuigilamus,

His, pater, oratis placabilis astipulare.

Da, Christe, specimen cognoscere irreprehensum.

5

Rex bone, cultorum famulantum uiuificator,

Cum patre maiestas altissima ingenerato,

Da trinum columen paraclito consociante,

Vt longum celebris deuotio continuetur.

Ad temet properant uigilatum conuenienter.

10

Nox lucem reuehet funalibus anteferendam,

Nox lumen pariens credentibus indubitatum,

Nox flammis operum meditatrix sidereorum.

Tu mensis dirimis ieiunia religiosa,

Tu bona promittens surgentia concelebraris;

15

Da, rector, modicos effarier omnipotentem.

Fons tuas emundat recreatu iustificatos,

Dans mentem oblitam positorum flagitiorum,

Dans agnos niueos splendescere purificatos,

Vt noua Iordanis ablutio sanctificauit,

20

Cum sua dignati tingentia promeruerunt.

Lux uerbo inducta peccantibus auxiliatrix

Et Christus regimen elementis irrequietis

Fert undam medici baptismatis intemeratam,

Vt noxam auferret mortalibus extenuatam.

25

Crux poenae extremum properata immaculato,

Vt uitam amissam renouaret mortificatus.

Quis digne domino praeconia continuabit,

Tot rerum titulis obnoxius immodicarum?

An terra humano locupletat commemoratu,

30

Quem uocum resonant modulatus angelicarum?

Dans aulam Stephano pretiosam dilapidato,

Dans claues superas cathedrali incohatori,

Quin Paulum infestum copularis agglomeratu.

Fit doctor populi lapidantum constimulator,

35

Vt latro confessor paradisum participauit.

Sic, credo, adnectens durissima clarificandis

Nos seros famulos accrescere perpetieris

Sub tali edoctos antistite religionis.

Da sensum solida stabilitum credulitate,

40

Fac iungar numero rediuiuo glorificatus,

Ad caelum inuitans consortia terrigenarum,

Spes deus, aeternae stationis conciliator.