Ausonius epistulae 23

Other sections


Ad Paulinum

 

Discutimus, Pauline, iugum, quod certa fouebat

Temperies, leue quod positu et tolerabile iunctis

Tractabat paribus concordia mitis habenis,

Quod per tam longam seriem redeuntibus annis

5

Fabula non umquam, numquam querimonia mouit,

Discutimus, sed tu tantum reus; ast ego semper

Contenta ceruice feram. consorte laborum

Destituor, nec tam promptum gestata duobus

Deficiente alio solum perferre iugalem;

10

Non animus uiresque labant, sed iniqua ferendo

Condicio est oneri, cum munus utrumque relicto

Ingruit acceduntque alienae pondera librae.

Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum

Corpus et exigui quamuis discrimine membri

15

Tota per innumeros artus compago uacillat.

Obruar usque tamen, ueteris ne desit amici

Me durante fides memorique ut fixa sub aeuo

Restituant profugum solacia cassa sodalem.

Impie, Pirithoo disiungere Thesea posses

20

Euryalumque suo socium secernere Niso;

Te suadente fugam Pylades liquisset Oresten

Nec custodisset Siculus uadimonia Damon.

Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?

Nam mihi certa fides nec commutabilis umquam

25

Paulini illius ueteris reuerentia durat

Quaeque meoque tuoque fuit concordia patri;

Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Vlixi

Aut praeter dominum uibrabilis ornus Achilli,

Nos quoque tam longo mens altera foedere soluet.

30

Sed cur tam maesto sero tristia carmina uersu

Et non in meliora animus se uota propinquat?

Sit procul iste metus: certa est fiducia nobis,

Si genitor natusque dei pia uerba uolentum

Accipiat, nostro reddi te posse precatu,

35

Ne sparsam raptamque domum lacerataque centum

Per dominos ueteris Paulini regna fleamus

Teque uagum toto, quam longa Hispania, tractu

Immemorem ueterum peregrinis fidere amicis.

Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,

40

Votis ominibusque bonis precibusque uocatus;

Appropera, dum tu iuuenis, dum nostra senectus

Seruat inexhaustum tibi gratificata uigorem.

En erit ut nostras hic nuntius excitet aures?

"Ecce tuus Paulinus adest! iam ninguida linquit

45

Oppida Hiberorum, Tarbellica iam tenet arua;

Ebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris

Vicina ingreditur, iam labitur amne secundo,

Iamque in conspectu est, iam prora obuertitur amni

Ingressusque sui celebrata per ostia portus

50

Praeuertit cunctos ut te amplectatur amicos,

Et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat!"

Credimus, an qui amant ipsi sibi somnia fingunt?