Ausonius epistulae 22

Other sections


Ad Paulinum

 

Proxima quae nostrae fuerat querimonia chartae

Credideram quod te, Pauline, inflectere posset

Eliceretque tuam blanda obiurgatio uocem.

Sed tu, iuratis uelut alta silentia sacris

5

Deuotus teneas, perstas in lege tacendi.

Non licet? anne pudet, si quis tibi iure paterno

Viuat amicus adhuc, maneasque obnoxius heres?

Ignauos agitet talis timor; at tibi nullus

Sit metus et morem missae acceptaeque salutis

10

Audacter retine. uel si tibi proditor instat

Aut quaesitoris grauior censura timetur,

Occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.

Threicii quondam quam saeua licentia regis

Fecerat elinguem, per licia texta querellas

15

Edidit et tacitis mandauit crimina telis.

Et pudibunda suos malo commisit amores

Virgo nec erubuit tacituro conscia pomo.

Depressis scrobibus uitium regale minister

Credidit idque diu texit fidissima tellus;

20

Inspirata dehinc uento cantauit harundo.

Lacte incide notas: arescens charta tenebit

Semper inaspicuas, prodentur scripta fauillis.

Vel Lacedaemoniam scytalen imitare, libelli

Segmina Pergamei tereti circumdata ligno

25

Perpetuo inscribens uersu, qui deinde solutus

Non respondentes sparso dabit ordine formas

Donec consimilis ligni replicetur in orbem.

Innumeras possum celandi ostendere formas

Et clandestinas ueterum reserare loquellas,

30

Si prodi, Pauline, times nostraeque uereris

Crimen amicitiae. Tanaquil tua nesciat istud;

Tu contemne alios nec dedignare parentem

Affari uerbis. ego sum tuus altor et ille

Praeceptor primus, primus largitor honorum,

35

Primus in Aonidum qui te collegia duxi.