Ausonius epistulae 21

Other sections


Ad Paulinum

 

Quarta tibi haec notos detexit epistula questus,

Pauline, et blando residem sermone lacessit;

Officium sed nulla pium mihi pagina reddit,

Fausta salutigeris ascribens orsa libellis.

5

Vnde istam meruit non felix charta repulsam,

Spernit tam longo cessatio quam tua fastu?

Hostis ab hoste tamen per barbara uerba salutem

Accipit et "salue" mediis interuenit armis.

Respondent et saxa homini, et percussus ab antris

10

Sermo redit, redit et nemorum uocalis imago.

Litorei clamant scopuli, dant murmura riui,

Hyblaeis apibus saepes depasta susurrat.

Est et harundineis modulatio musica ripis

Cumque suis loquitur tremulum coma pinea uentis,

15

Incubuit foliis quotiens leuis eurus acutis.

17

Nil mutum natura dedit. non aeris ales

18

Quadrupedesue silent, habet et sua sibila serpens

19

Et pecus aequoreum tenui uice uocis anhelat.

16

Dindyma Gargarico respondent cantica luco;

20

Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu

Icta pedum, tentis reboant caua tympana tergis;

Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus;

Nec Dodonaei cessat tinnitus aeni,

In numerum quotiens radiis ferientibus ictae

25

Respondent dociles moderato uerbere pelues.

Tu, uelut Oebaliis habites taciturnus Amyclis

Aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,

Obnixum, Pauline, taces. agnosco pudorem,

Quod uitium fouet ipsa suum cessatio iugis,

30

Dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum

Non seruare uices, et amant longa otia culpam.

Quis prohibet "salue" atque "uale" breuitate parata

Scribere felicesque notas mandare libellis?

Non ego longinquos ut texat pagina uersus

35

Postulo multiplicique oneret sermone tabellas.

Vna fuit tantum, qua respondere Lacones,

Littera, et irato regi placuere negantes.

Est etenim comis breuitas. sic fama renatum

Pythagoram docuisse refert: cum multa loquaces

40

Ambiguis sererent uerbis, contra omnia solum

"Est" respondebat uel "non". o certa loquendi

Regula! nam breuius nihil est et plenius istis,

Quae firmata probant aut infirmata relidunt.

Nemo silens placuit, multi breuitate loquendi.

45

Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus

Prouehor? ut diuersa sibi uicinaque culpa est!

Multa loquens et cuncta silens non ambo placemus;

Nec possum reticere, iugum quod libera numquam

Fert pietas nec amat blandis postponere uerum.

50

Vertisti, Pauline, tuos, dulcissime, mores:

Vasconei saltus et ninguida Pyrenaei

Hospitia et nostri facit hoc obliuio caeli.

Imprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus?

Te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,

55

Te belli sedem repetat Sertorius exul.

Ergo meum patriaeque decus columenque senati

Birbilis aut haerens scopulis Calagurris habebit

Aut quae deiectis iuga per scruposa ruinis

Arida torrentem Sicorim despectat Ilerda?

60

Hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem

Constituis patriosque istic sepelibis honores?

Quis tamen iste tibi tam longa silentia suasit?

Impius ut nullos hic uocem uertat in usus;

Gaudia non illum uegetent, non dulcia uatum

65

Carmina, non blandae modulatio flexa querellae;

Non fera, non illum pecudes, non mulceat ales,

Non quae pastorum nemoralibus abdita lucis

Solatur nostras echo resecuta loquellas;

Tristis, egens, deserta colat tacitusque pererret

70

Alpini conuexa iugi, ceu dicitur olim

Mentis inops coetus hominum et uestigia uitans

Auia perlustrasse uagus loca Bellerophontes.

Haec precor, hanc uocem, Boeotia numina, Musae,

Accipite et Latiis uatem reuocate Camenis.