Ausonius epistulae 14

Other sections


Ausonius Theoni

 

Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum

Dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat,

Accepi, dilecte Theon, numerabile munus.

Verum quot fuerint subiecta monosticha signant.

5

Quot ter luctatus cum pollice computat index;

Geryones quot erant, decies si multiplicentur;

Ter quot erant Phrygii numerata decennia belli;

Quotue dies solidi mensis tenet ignicomus sol,

Cornibus a primis quot habet uaga Cynthia noctes;

10

Singula percurrit Titan quot signa diebus,

Quotque annis sublimis agit sua saecula Phaenon;

Quot numero annorum Vestalis uirgo ministrat,

Dardaniusque nepos regno quot protulit annos;

Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur,

15

Bisque uiros numeres, qui fata Amphrysia seruant;

Quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus,

Et quot sunt asses ubi nonaginta trientes,

Vel quot habet iunctos Vasatica raeda caballos.

Quod si figuras fabulis adumbratas

20

Numerumque doctis inuolutum ambagibus

Ignorat alto mens obesa uiscere,

Numerare saltem more uulgi ut noueris,

In se retortas explicabo summulas.

Ter denas puto quinquiesue senas,

25

Vel bis quinque, dehinc decem decemque,

Vel senas quater et bis adde ternas,

Septenis quater adde <et> unam et unam,

29

Aut ter quattuor adde bis nouenis;

28

Duc binas decies semelque denas,

30

Octonas quater, hinc duae recedant,

Binas terdecies, semel quaternas;

Et sex adde nouem uel octo septem,

Aut septem geminis bis octo iunge,

Aut - ne sim tibi pluribus molestus -

35

Triginta numero fuere cunctae.

Iunctus limicolis musculus ostreis

Primo composuit fercula prandio,

Gratus deliciis nobilium cibus

Et sumptu modicus pauperibus focis.

40

Non hic nauifrago quaeritur aequore,

Vt crescat pretium grande periculis;

Sed primore uado post refugum mare

Algoso legitur litore concolor.

Nam testae duplicis conditur in specu,

45

Quae feruentis aquae fota uaporibus

Carnem lacteoli uisceris indicat.

Sed damnosa nimis panditur area.

Fac campum replices, Musa, papyrium,

Nec iam fissipedis per calami uias

50

Grassetur Cnidiae sulcus harundinis,

Pingens aridulae subdita paginae

Cadmi filiolis atricoloribus;

Aut cunctis pariter uersibus oblinat

Furuam lacticolor sphongia sepiam.

55

Parcamus uitio Dumnotonae domus,

Ne sit charta mihi carior ostreis.