Ausonius griphus ternarii numeri = XXVI.1-2 Schenkl = XVI Peiper = XVIII Prete = X Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023


Ausonius Symmacho

 

Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; utinamque latuisset neque indicio suo tamquam sorex periret. Hunc ego cum uelut gallinaceus Euclionis situ chartei pulueris eruissem, excussum relegi atque ut auidus faenerator improbum nummum malui occupare quam condere. dein cogitans mecum, non illud Catullianum 'cui dono lepidum nouum libellum', sed ἀμουσότερον et uerius 'cui dono illepidum, rudem libellum', non diu quaesiui; tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. misi itaque ad te haec friuola gerris Siculis uaniora, ut cum agis nihil, hoc legas et, ne nihil agas, defendas. igitur iste nugator libellus, iam diu secreta quidem, sed uulgi lectione laceratus, perueniet tandem in manus tuas, quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad uitam aut ut Plato iuuante Vulcano liberabis infamia, si peruenire non debet ad famam. fuit autem ineptiolae huius ista materia. in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam meam facta est inuitatio, non illa de Rubrii conuiuio, ut Graeco more biberetur, sed illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem et nouam lunam et Murenae auguratum ternos ter cyathos attonitus petit uates. Hunc locum de ternario numero ilico nostra illa poetica scabies coepit exsculpere, cuius morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret et fuco tuae emendationis adiecto impingas spongiam, quae imperfectum opus equi male spumantis absoluat, ac ne me gloriosum neges, coeptos inter prandendum uersiculos ante cenae tempus absolui, hoc est dum bibo et paulo ante quam biberem. sit ergo examen pro materia et tempore, sed tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege; namque iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare. neque me fallit fore aliquem qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperrata fronte condemnet negetque me omnia quae ad ternarium et nouenarium numeros pertinent attigisse, quem ego uerum dicere fatebor; iuste negabo. quippe si bonus est, quae omisi non oblita mihi sed praeterita existimet. dehinc qualiscumque est, cogitet secum quam multa de his non repperisset si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum. quam multa enim de ternario sciens neglexi: tempora et personas, genera et gradus nouem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros, et quicquid profanum uulgus ignorat. Postremo quod facile est, cum ipse multa inuenerit, comparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. alius enim alio plura inuenire potest, nemo omnia. quod si alicui et obscurus uidebor, apud eum me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi uel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint. postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum uero ego beatus quod affectaui assequar, me ut requiras, me desideres, de me cogites. uale.

 

Griphus ternarii numeri

 

Ter bibe uel totiens ternos; sic mystica lex est

Vel tria potanti uel ter tria multiplicanti

Imparibus nouies ternis contexere coebum.

Iuris idem tribus est quod ter tribus, omnia in istis:

5

Forma hominis coepti plenique exactio partus

Quique nouem nouies fati tenet ultima finis.

Tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,

Vesta Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.

Inde trisulca Ioui sunt fulmina, Cerberus inde,

10

Inde tridens triplexque Helenes cum fratribus ouum.

Ter noua Nestoreos impleuit purpura fusos

Et totiens trino cornix uiuacior aeuo;

Quam nouies terni glomerantem saecula tractus

Vincunt aeripedes ter terno Nestore cerui;

15

Tris quorum aetates superat Phoebeius oscen;

Quem nouies senior Gangeticus anteit ales,

Ales cinnameo radiatus tempora nido.

Tergemina est Hecate, tria uirginis ora Dianae;

Tris Charites, tria fata, triplex uox, trina elementa.

20

Tris in Trinacria Siredones omnia ternae,

Tris uolucres, tris semideae, tris semipuellae,

Ter tribus ad palmam iussae certare Camenis,

Ore manu flatu buxo fide uoce canentes.

Tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres

25

Annorum caelique uices noctisque per umbram

Tergemini uigiles. ter clara instantis Eoi

Signa canit serus deprenso Marte satelles.

Et qui conceptus triplicatae uespere noctis

Iussa quater ternis affixit opima tropaeis.

30

Et lyrici uates numero sunt Mnemosynarum,

Tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi,

Sed Cithaeron totiens ternas ex aere sacrauit

Religione patrum, qui sex spreuisse timebant.

Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,

35

Qualia bis genito Thebis trieterica Baccho.

Tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis

Iuniadae patrio inferias misere sepulcro.

Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,

Qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,

40

Terruit Aoniam, uolucris, leo, uirgo, triformis

Sphinx, uolucris pinnis, pedibus fera, fronte puella.

Trina in Tarpeio fulgent consortia templo.

Humana efficiunt habitacula tergenus artes:

Parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,

45

Et qui supremo comit tectoria cultu.

Hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna:

Hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi.

In physicis tria prima: deus, mundus, data forma.

Tergenus omnigenum: genitor, genetrix, generatum.

50

Per trinas species trigonorum regula currit,

Aequilatus uel crure pari uel in omnibus impar.

Tris coit in partes numerus perfectus, ut idem

Congrege ter terno per ter tria dissoluatur.

Tris primus par, impar habet mediumque; sed ipse

55

Vt tris, sic quinque et septem quoque diuidit unus,

Et numero in toto positus sub acumine centri

Distinguit solidos coebo pereunte trientes,

Aequipares dirimens partes ex impare terno.

Et paribus triplex medium, cum quattuor et sex

60

Bisque quaternorum secernitur omphalos idem.

Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:

Sacrum, priuatum, et populi commune quod usquam est.

Interdictorum trinum genus: unde repulsus

Vi fuero aut utrubi fuerit quorumue bonorum.

65

Triplex libertas capitisque minutio triplex.

Trinum dicendi genus est: sublime, modestum,

Et tenui filo. triplex quoque forma medendi,

Cui logos aut methodos cuique experientia nomen,

Et medicina triplex: seruare, cauere, mederi.

70

Tris oratorum cultus: regnata colosso

Quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae,

Et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit

Prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.

Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria: terra, aqua, flamma.

75

Triplex sideribus positus: distantia, forma,

Et modus. et genetrix modulorum musica triplex:

Mixta libris, secreta astris, uulgata theatris.

Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu.

Hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.

80

Tris equitum turmae, tria nomina nobiliorum.

Nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.

Geryones triplex, triplex compago Chimaerae.

Scylla triplex, commissa tribus: cane, uirgine, pisce.

Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine terno

85

Et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,

Quarum tergemini, fatalia carmina, libri,

Quos ter quinorum seruat cultura uirorum.

Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.

Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,

90

Ter decies ternos habeat deciesque nouenos.

Ausonius Symmacho

Ausonius Summaco V om. L

Ausonius Symmacho suo salutem H

epistula Ausonii ad Symmachum P

incipit Crippus de ternario numero. Ausonius Symmacho suo salutem C

inicipit Cripus de ternario Ausonii K

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
Y = consensus V P H
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T