Omnia quae uario rerum metimur in actu
Astrorum dominatus agit terrenaque tantum
Membra homini. e superis fortuna et spiritus auris
Septeno moderanda choro, sed praesidet ollis
5
Sortitus regimen nitidae sol aureus aethrae.
Nec sola in nobis moderatur tempora uitae
Dum breue solliciti spatium producimus aeui;
Creditur occultosque satus et tempora uitae
Materno ducenda utero formare uidendo
10
Et nondum exortae leges componere uitae.
Namque ubi conceptus genitali insederit aruo,
Haud dubium solem cuicumque insistere signo.
Qui cum uicini stationem ceperit astri,
Contiguos nullum transfundit lumen in ortus.
15
Ast ubi conuersis post menstrua tempora habenis
Scandit purpureo iam tertia sidera curru,
Obliqua exilem demittit linea lucem,
Aspirans tenues per inertia pondera motus.
Quarta in sede uiget primi indulgentia solis,
20
Suadet et infusus teneros coalescere fetus.
Fulgor tetragono aspectu uitale coruscat,
Clarum et lene micans, quintique <e> cardine signi
Incutit attonitam uegetato infante parentem.
Nam sexto uis nulla loco, quia nulla tuendi
25
Aequati lateris signatur regula Phoebo.
Ast ubi signiferae media in regione cohortis
Septimus accepit limes rutilantia flammis
Recto castra situ, turgentis foedera partus
Iam plena sub luce uidet, nec fulgura parci
30
Luminis intendens toto fouet igne coronae.
Hinc illud, quod legitimos Lucina labores
Praeuenit et grauidos sentit subrepere nixus
Ante exspectatum festina puerpera uotum.
Quod nisi septeno cum lumina fudit ab astro
35
Impulerit tardi claustra obluctantia partus,
Posterior nequeat, possit prior. an quia sexto
Aemulus octaui conspectus inutilis astri
Nescit compariles laterum formare figuras?
Sed nono incumbens signo cunctantia matrum
40
Vota leuat, trigono uiris sociante sequenti.
At si difficilis trahit Ilithyia retrorsum,
Tetragono absoluet dubiarum uincla morarum.
de ratione puerperii maturi V
codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)