Miraris quicumque manere ingentia mundi
Corpora, sublimi caeli circumdata gyro,
Et tantae nullam moli intercedere labem,
Accipe quod mirere magis. tenuissima tantis
5
Principia et nostros non admittentia uisus
Paruarum serie constant conexa atomorum;
Sed solidum in paruis nullique secabile segmen.
Vnde uigor uiresque manent aeternaque rerum
Mobilitas nulloque umquam superabilis aeuo.
10
Diuinis humana licet componere. sic est
As solidus, quoniam bis sex de partibus aequis
Constat et in minimis paribus tamen una manet uis.
Nam si quid numero minuatur, summa uacillet
Conuulsaeque ruant labefacto corpore partes,
15
Vt medium si quis uellat de fornice saxum
Incumbunt cui cuncta, simul deuexa sequentur
Cetera communemque trahent a uertice lapsum.
Non aliter libra est. si deficit uncia, totus
Non erit as nomenque deunx iam cassus habebit.
20
Nec dextans retinet nomen sextante remoto,
Et dodrans quadrante †satus auctore carebit†
Diuulsusque triens prohibet persistere bessem.
Iam quincunx tibi nullus erit, si gramma reuellas.
Et semis, cui semis erit pereuntibus assis
25
Partibus? et cuius librae pars septima, septunx?
Libra igitur, totum si nulla in parte uacillet.
Ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
Libra; nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
Telluris, medio quae pendet in aere, libra est
30
Et solis lunaeque uias sua libra cohercet.
Libra dii somnique pares determinat horas,
Libra Caledonios sine litore continet aestus.
Tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.