Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant.
His demptis nil est hominum quod sermo uolutet.
Omnia in his et ab his sunt omnia, siue negoti
Siue oti quicquam est, seu turbida siue quieta.
5
Alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
Obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
Et facilis uel difficilis contentio nata est.
Si consentitur, mora nulla, interuenit "est est",
Sin controuersum, dissensio subiciet "non".
10
Hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
Iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
Seditio, et tales agitat quoque curia lites;
Coniugia et nati cum patribus ista quietis
Verba serunt studiis salua pietate loquentes.
15
Hinc etiam placidis schola consona disciplinis,
Dogmaticas agitat placido certamine lites.
Hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
"Est lux?" "est". "est ergo dies." non conuenit istuc;
Nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux
20
Est nocturna homini, non est lux ista diei.
Est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
Sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
<. . .> multi quoque talia commeditantes
25
Murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
Qualis uita hominum, duo quam monosyllaba uersant!
ναὶ καὶ οὔ. Pythagoricon V
incipit de pythagoricis diffinitionibus NAIKEOY G W J
versus Prisciani eloquentissimi de est et non incipiunt Q
de est et non y
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
G = Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 899 (saec. IX-X)
J = Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 3301 (saec. XV)
Y = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 17177 (saec. X)
W = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 4887 (saec. XII)
in multis aliis mss. (i. e.b¹, b², v², v³) hoc carmen extat.