De uiro bono. Πυθαγορική ἀπόφασις
Vir bonus et sapiens, qualem uix repperit unum
Milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
Iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
Quid proceres uanique leuis quid opinio uulgi
4
<. . .>
5
Securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
Externae ne quid labis per leuia sidat.
Ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
Quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
Cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
10
Ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis
Partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
Sit solidum quodcumque subest, nec inania subter
Indicet admotus digitis pellentibus ictus,
Non prius in dulcem declinans lumina somnum
15
Omnia quam longi reputauerit acta diei.
Quae praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
Cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
Quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit,
Quam melius mutare fuit? miseratus egentem
20
Cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
Quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto
Cur malus antetuli? num dicto aut denique uultu
Perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
Disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
25
Ingrediens ortoque a uespere cuncta reuoluens
Offensus prauis dat palmam et praemia rectis.
de uiro bono. Πυθαγορική ἀπόφασις
de viro bono. Pytagorice atioasis V
incipiunt de institutione viri boni W y
de institutione viri boni G
eiusdem (Vergilii) de institutione viri boni t
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
G = Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 899 (saec. IX-X)
I = Wolfenbüttel, Herzog August Bibliothek, Helmst. 322 (1440-1480)
J = Darmstadt, Universitäts- und Landesbibliothek (olim Hessische Landes- und Hochschulbibliothek) 3301 (saec. IX)
W = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 4887 (saec. XII)
Y = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 17177 (saec. X)
Ante ecl. 20 distichon graecum et latinum, additis octo heroicis versibus, praebent P et H: πρῶτον μέν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον / δεύτερον ὅττι τάχυστα πύλας Ἀίδαο περῆσαι Contra sed alterius sectator dogmatis ista / quid doceat reprobans subdita disce legens: / Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista / nec tamen incassum fas est nos credere natos / auctorem vitae si iustum credimus esse / vita alia est nobis illi vivendo paranda / cum quo post istam posimus(sic!) vivere vitam / illi equidem stygias properent descendere ad umbras / pythagoreorum stolidum qui dogma secuti / non nasci sese quam natos vivere malint