Ausonius eclogae 18 = ecl. 18-19 Schenkl = ecl. 27 Peiper = ecl. 26 Prete = ecl. I Kalendares 17Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


Hic uersus sine auctore est. quo die quid demi de corpore oporteat

Vngues Mercurio, barbam Ioue, Cypride crines.

 

Hoc sic refellendum

1

Mercurius furtis probat ungues semper acutos

      Articulisque aciem non sinit imminui.

Barba Ioui, crinis Veneri decor; ergo necesse est

     Vt nolint demi, quo sibi uterque placent.

5

Mauors imberbes et caluos, Luna, adamasti;

      Non prohibent comi tum caput atque genas.

Sol et Saturnus nil obstant unguibus. ergo

      Non placitum diuis tolle monostichium.

hic uersus sine auctore est. quo die quid demi de corpore oporteat V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)