Ausonius eclogae 16 = ecl. 16 Schenkl = ecl. 24 Peiper = ecl. 23 Prete = ecl. I Kalendares 16 Combeaud

Reference basis text: R. P. H. Green, 1999

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2023

Other sections


De feriis Romanis

Nunc et Apollineos Tiberina per ostia ludos

      Et Megalesiacae matris operta loquar,

Vulcanique dies, autumni exordia primi,

      Quinquatrusque deae Pallados expediam,

5

Et medias idus Mai Augustique recursu,

      Quas sibi Mercurius quasque Diana dicat,

Matronae quae sacra colant pro laude uirorum,

      Mauortis primi cum rediere dies.

Festa Caprotinis memorabo celebria nonis,

10

     Cum stola matronis dempta tegit famulas.

[Quattuor illa etiam discretis partibus anni

      Solstitia et luces nocte dieque pares.]

Nec Regifugium pulsis ex urbe tyrannis

      Laetum Romanis fas reticere diem.

15

Visne Opis ante sacrum uel Saturnalia dicam

      Festaque seruorum, cum famulantur eri,

Et numquam certis redeuntia festa diebus,

      Compita per uicos cum sua quisque colit,

Aut duplicem cultum, quem Neptunalia dicunt

20

      Et quem de Conso consiliisque uocant,

Festa haec nauigiis aut quae celebrata quadrigis

      Iungunt Romanos finitimosque duces?

Adiciam cultus peregrinaque sacra deorum,

     Natalem Herculeum uel ratis Isiacae,

25

Nec non lasciui Floralia laeta theatri,

      Quae spectare uolunt qui uoluisse negant.

Nunc etiam ueteres celebrantur Equirria ludi:

      Prima haec Romanus nomina circus habet.

Et Dionysiacos Latio cognomine ludos

30

     Roma colit, Liber, cum tibi uota dicat.

Aediles etiam plebi aedilesque curules

      Sacra sigillorum nomine dicta colunt.

Et gladiatores funebria proelia notum

      Decertasse foro; nunc sibi harena suos

35

Vindicat, extremo qui iam sub fine Decembris

      Falcigerum placant sanguine Caeligenam.

de feriis Romanis V

codex unicus
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)