Ausonius epistulae 4

Other sections


Inuitatio ad Paulum

 

Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis

Nec πλάσμα semper allinunt,

Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum

Alumne quondam, nunc pater,

5

Aut auus, aut proauis antiquior, ut fuit olim

Tartesiorum regulus;

Intemerata tibi maneant promissa memento.

Phoebus iubet uerum loqui;

Etsi Pierias patitur lirare sorores,

10

Numquam ipse torquet αὔλακα.

Te quoque ne pigeat consponsi foederis; et iam

Citus ueni remo aut rota,

Aequoris undosi qua multiplicata recursu

Garunna pontum prouocat,

15

Aut iteratarum qua glarea trita uiarum

Fert militarem ad Blauiam.

Nos etenim primis sanctum post pascha diebus

Auemus agrum uisere.

Nam populi coetus et compita sordida rixis

20

Fastidientes cernimus

Angustas feruere uias et congrege uolgo

Nomen plateas perdere.

Turbida congestis referitur uocibus echo:

"Tene!", "feri!", "duc!", "da!", "caue!"

25

Sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saeuo

Et impares plaustro boues.

Nec prodest penetrale domus et operta subire;

Per tecta clamores meant.

Haec et quae possunt placidos offendere mores

30

Cogunt relinqui moenia,

Dulcia secreti repetantur ut otia ruris,

Nugis amoena seriis,

Tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit

Vt nil agas uel quod uoles.

35

Ad quae si properas, tota cum merce tuarum

Veni Camenarum citus.

Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos,

Socci et cothurni musicam

Carpentis impone tuis; nam tota supellex

40

Vatum piorum chartea est.

Nobiscum inuenies κατ'ἐναντία, si libet uti

Non Poena, sed Graeca fide.